OEBALUA

OEBALUA
OEBALUA
Argali seu Argulii Laconum Regis, ex fratre Cynorta, nepos, patri successit. Maritus Gorgophones Persei filiae, et ex illa pater Hippocoontis, Tyndarei et Ledae. Ei successit Hippocoon. Gorgophone vero, mortuô maritô, inter Graecas feminas prima ad secundas nuptias, ductô Periere, transiit. Pausan. l. 3. Hinc Oebalides, apud Ovidium Metamerph. l. 10 fab. 5. qui alias Amyclides, dictus est tumulus Hyacinthi (quô nomine filium quoque Oebalus habuit) de quo suô. locô. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IX. ubi veter. Spartae Reges κατὰ γενεὰς exsequitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”